- CONDYLUS
- CONDYLUSapud Martialem, l. 5. Epigr. 80. v. 29.Sed, quod non grave sit, nec inficetum,Parvi tibia Condyli sonabit:Graece Κόνδυλος, pars est digiti eminens, in commissura pugni; quamvis alii nomen proprium Tibicinis hîc vocem esse volunt. Nempe quidquid in nodum protuberat, κόνδυλον Graeci vocant, unde partes digitorum, quae iniuncturis, velut nodi, eminent, Κόνδυλοι. Sic et nodi crinium implexi ac calamistris intorti, κόνδυλοι τριχῶν vocantur Hesychio: Πλόκαμοι κόνδυλοι τριχῶν πεπλεγμένοι. Quô sensu nodos videtur dixisse de crinibus Germanorum, Martialis, l. 5. Epigr. 39. v. 7. de Erotio puella,Quae crine vicit Baetici gregis vellus,Rhenique nodos aureamque nitelam.Solebant enim Germani crines suos obliquare et in nodum cogere. Idem, de Spectac. Epigr. 3. v. 9.Crimbus in nodum tortis venêre Sicambri.Qua de redicemus infra, in voce Nodus. A Condylis digitorum, κονδυλίζειν, talatrô seu talitrô percurere: quô gestu manum suam in tumulo sculpi voluisse, legitur Sardanapalus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 761.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.